Realien: Materialien von Anton Hafner (KZU Bülach)


Ordinarium der lateinischen Messe
(die gleichbleibenden gesungenen Teile der lateinischen Messe)



Kyrie

Kyrie, eleison. (3x) - Christe, eleison. (3x) - Kyrie, eleison. (3x)

 

Gloria

Gloria in excelsis Deo:

Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te.

Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam:

Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite, Jesu Christe:

Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.

Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.

Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

Quoniam tu solus Sanctus, Tu solus Dominus,

Tu solus Altissimus, JESU Christe:

Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

 

Credo

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,

factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium:

Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum:

Et ex Patre natum ante omnia saecula;

Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero;

Genitum, non factum, consubstantialem Patri:

per quem omnia facta sunt;

Qui propter nos homines et propter nostram salutem

descendit de caelis.


Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex MARIA Virgine:

ET HOMO FACTUS EST.


Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.

Et ascendit in caelum: sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria

iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem:

qui ex Patre Filioque procedit;

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur:

qui locutus est per Prophetas.

Et unam sanctam catholicam, et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum

Et vitam venturi saeculi. Amen.

 

Sanctus - Benedictus

Sanctus, Sanctus, Sanctus

Dominus, Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra gloria tua.

Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna in excelsis.

 

Agnus Dei

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: dona nobis pacem.

 



Download:

Text 12KB (RTF-File)

Text 32KB (Word98-File)