Realien: Materialien von Anton Hafner (KZU Bülach)
Carmina Burana
Auswahl in der Zusammenstellung von Carl
Orff
O Fortuna, velut luna statu variabilis, semper crescis aut decrescis; vita detestabilis nunc obdurat et tunc curat ludo mentis aciem, egestatem, potestatem dissolvit ut glaciem. sors immanis et inanis, rota tu volubilis, status malus, vana salus semper dissolubilis, obumbrata et velata mihi quoque niteris; nunc per ludum dorsum nudum fero tui sceleris. sors salutis et virtutis mihi nunc contraria, est affectus et defectus semper in angaria. hac in hora sine mora corde pulsum tangite; quod per sortem sternit fortem, mecum omnes plangite!
Fortune plango vulnera stillantibus ocellis, quod sua mihi munera subtrahit rebellis. verum est, quod legitur: fronte capillata, sed plerumque sequitur occasio calvata. in Fortune solio sederam elatus, prosperitatis vario flore coronatus; quicquid tamen florui felix et beatus, nunc a summo corrui gloria privatus. Fortune rota volvitur: descendo minoratus; alter in altum tollitur; nimis exaltatus rex sedet in vertice - caveat ruinam! nam sub axe legimus Hecubam reginam.
Veris leta facies mundo propinatur, hiemalis acies victa iam fugatur, in vestitu vario Flora principatur, nemorum dulcisono que cantu celebratur. Flore fusus gremio Phebus novo more risum dat, hoc vario iam stipatur flore Zephyrus nectareo spirans in odore. certatim pro bravio curramus in amore. Cytharizat cantico dulcis philomena, flore rident vario prata iam serena, salit cetus avium silve per amena, chorus promit virginum iam gaudia millena.
Omnia sol temperat purus et subtilis, nova mundo reserat facies Aprilis, ad amorem properat animus herilis et iocundis imperat deus puerilis. rerum tanta novitas in solemni vere et veris auctoritas iubet nos gaudere; vias prebet solitas, et in tuo vere fides est et probitas tuum retinere. ama me fideliter, fidem meam nota de corde totaliter et ex mente tota. sum presentialiter absens in remota. quisquis amat taliter, volvitur in rota.
Ecce gratum et optatum ver reducit gaudia, purpuratum floret pratum, sol serenat omnia, iam iam cedant tristia! estas redit, nunc recedit hyemis sevitia. iam liquescit et decrescit grando, nix et cetera, bruma fugit, et iam sugit ver estatis ubera: illi mens est misera, qui nec vivit, nec lascivit sub estatis dextera. gloriantur et letantur in melle dulcedinis, qui conantur, ut utantur premio Cupidinis; simus iussu Cypridis gloriantes et letantes pares esse Paridis.
UF DEM ANGER
Floret silva nobilis floribus et foliis. ubi est antiquus meus amicus? hinc equitavit, eia, quis me amabit? floret silva undique, nach mime gesellen ist mir we. Gruonet der walt allenthalben, wa ist min geselle alse lange? der ist geriten hinnen, owi, wer sol mich minnen?
Chramer, diu min wengel roete, da mit ich die jungen man an ir dank der minnenliebe noete. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! minnecliche frouwen! minne tuot iu hoch gemuot unde lat iuch in hohen eren schouwen. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen! also freudenriche! ich will dir sin undertan durch din liebe immer sicherliche. Seht mich an, jungen man! lat mich iu gevallen!
gip die varwe mir,
Minnet, tugentliche man,
Wol dir werlt, das du bist
Swaz hie gat umbe, daz sint alles megede, die wellent an man allen disen sumer gan.
Chume, chume, geselle min, ih enbite harte din, ih enbite harte din, chum, chum, geselle min. suzer rosenvarwer munt. chum unde mache mich gesunt, chum unde mache mich gesunt, suzer rosenvarwer munt.
Swaz hie gat umbe, daz sint alles megede, die wellent an man allen disen sumer gan.
Were diu werlt alle min von deme mere unze an den Rin, des wolt ih mih darben, daz diu chünegin von Engellant lege an minen armen.
Estuans interius ira vehementi in amaritudine loquor mee menti: factus de materia, cinis elementi, similis sum folio, de quo ludunt venti. mihi cordis gravitas res videtur gravis; iocus est amabilis dulciorque favis; quicquid Venus imperat, labor est suavis, que nunquam in cordibus habitat ignavis cum sit enim proprium viro sapienti supra petram ponere sedem fundamenti, stultus ego comparor fluvio labenti, sub eodem tramite nunquam permanenti. via lata gradior more iuventutis, inplicor et vitiis immemor virtutis, voluptatis avidus magis quam salutis, mortuus in anima curam gero cutis. feror ego veluti sine nauta navis, ut per vias aeris vaga fertur avis; non me tenent vincula, non me tenet clavis, quero mihi similes et adiungor pravis.
Olim lacus colueram, olim pulcher extiteram, dum cignus ego fueram. miser, miser! modo niger et ustus fortiter! girat, regirat garcifer; me rogus urit fortiter: propinat me nunc dapifer. miser, miser! modo niger et ustus fortiter! nunc in scutella iaceo, et volitare nequeo, dentes frendentes video. miser, miser! modo niger et ustus fortiter!
Ego sum abbas Cucaniensis et consilium meum est cum bibulis, et in secta Decii voluntas mea est, et qui mane me quesierit in taberna, post vesperam nudus egredietur, et sic denudatus veste clamabit: quid fecisti sors turpissima? nostre vite gaudia abstulisti omnia!
Wafna, wafna!
In taberna quando sumus, non curamus quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus. quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus ut queratur, si quid loquar, audiatur. quidam ludunt, quidam bibunt, quidam indiscrete vivunt. sed in ludo qui morantur, ex his quidam denudantur, quidam ibi vestiuntur, quidam saccis induuntur. ibi nullus timet mortem, sed pro Baccho mittunt sortem: primo pro nummata vini; ex hac bibunt libertini, semel bibunt pro captivis, post hec bibunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis. octies pro fratribus perversis, nonies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus. tam pro papa quam pro rege bibunt omnes sine lege bibit hera, bibit herus, bibit miles, bibit clerus, bibit ille, bibit illa, bibit servus cum ancilla, bibit velox, bibit piger, bibit albus, bibit niger, bibit constans, bibit vagus, bibit rudis, bibit magus bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit ista, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille. parum sexcente nummate durant, cum immoderate bibunt omnes sine meta. quamvis bibant mente leta, sic nos rodunt omnes gentes et sic erimus egentes. qui nos rodunt, confundantur et cum iustis non scribantur.
Amor volat undique, captus est libidine, iuvenes, iuvencule coniuguntur merito. Siqua sine socio, caret omni gaudio, tenet noctis infima sub intimo cordis in custodia: fit res amarissima.
Dies, nox et omnia mihi sunt contraria, virginum colloquia me fay planszer, oy suvenz suspirer, plu me fay temer. o sodales, ludite, vos qui scitis dicite, mihi mesto parcite, grand ey dolur, attamen consulite per voster honur. tua pulchra facies, me fey planser milies, pectus habet glacies. a remender, statim vivus fierem per un baser.
Stetit puella rufa tunica; si quis eam tetigit, tunica crepuit. eia! stetit puella, tamquam rosula; facie splenduit et os eius floruit. eia!
Circa mea pectora multa sunt suspiria de tua pulchritudine, que me ledunt misere. Manda liet, manda liet, min geselle chumet niet. tui lucent oculi sicut solis radii, sicut splendor fulguris lucem donat tenebris. Manda liet, manda liet, min geselle chumet niet. vellet deus, vellent dii, quod mente proposui. ut eius virginea reserassem vincula. Manda liet, manda liet, min geselle chumet niet.
Si puer cum puellula moraretur in cellula, felix coniunctio. amore succrescente, pariter e medio propulso procul tedio, fit ludus ineffabilis membris, lacertis, labiis.
Veni, veni, venias, ne me mori facias, hyrce, hyrce, nazaza, trillirivos... pulchra tibi facies, oculorum acies, capillorum series, o quam clara species! rosa rubicundior lilio candidior, omnibus formosior, semper in te glorior.
In trutina mentis dubia fluctuant contraria lascivus amor et pudicitia. sed eligo, quod video, collum iugo prebeo; ad iugum tamen suave transeo.
Tempus est iocundum, o virgines, modo congaudete vos iuvenes. oh - oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. mea me confortat promissio, mea me deportat negatio. oh - oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. tempore brumali vir patiens, animo vernali lasciviens. oh - oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. mea mecum ludit virginitas, mea me detrudit simplicitas. oh - oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo. veni, domicella, cum gaudio, veni, veni, pulchra, iam pereo. oh - oh, totus floreo, iam amore virginali totus ardeo, novus, novus amor est, quo pereo.
Dulcissime, totam tibi subdo me! Ave formosissima, gemma pretiosa, ave decus virginum, virgo gloriosa, ave mundi luminar, ave mundi rosa, Blanziflor et Helena, Venus generosa!
Bilder aus dem Codex Buranus
|
|
|
||
(59KB) |
(48KB) |
(38KB) |
Download:
Text 21KB (RTF-File)
Text 53KB (Word98-File)