Realien: Materialien von Anton Hafner (KZU Bülach)

 

Legenda Aurea:

De Beato Georgio


BildGeorgius tribunus gente Cappadocum pervenit quondam in provinciam Libyae in civitatem, quae dicitur Silena. Prope quam civitatem stagnum instar maris erat, in quo draco pestifer latebat, qui saepe populum contra se armatum in fugam converterat flatuque suo ad muros civitatis accedens omnes inficiebat. Qua re compulsi cives duas oves cottidie ei dabant, ut eius furorem sedarent; alioquin draco muros civitatis invadebat et aerem ita inficiebat, ut plurimi interirent. Cum autem oves paene iam deficerent, quia magnam copiam earum non habebant, inito consilio ovem cum adiuncto homine tribuebant.

Cum igitur sorte omnium filii filiaeque darentur et sors neminem exciperet et paene iam omnes filii filiaeque consumpti essent, unica filia regis sorte deprehensa et draconi adiudicata est. Tunc rex tristis ait: "Tollite aurum et argentum meum et dimidium regni mei, sed filiam mihi dimittite, ne taliter moriatur!" Cui populus cum furore respondit: "Tu, o rex, hoc edictum fecisti, et nunc omnes pueri nostri mortui sunt, et tu vis filiam tuam servare? Nisi in filia tua compleveris, quod in aliis ordinasti, incendemus te et domum tuam." Quod rex audiens filiam suam flere coepit dicens: "Heu me, filia mea dulcissima, quid de te faciam aut quid dicam? Quando videbo nuptias tuas?" Et ad populum conversus dixit: "Oro, ut indutias octo dierum filiam lugendi causa mihi tribuatis." Quod cum populus admisisset, in fine octo dierum revertit cum furore dicens: "Cur perdis populum tuum propter filiam tuam ? Ecce, omnes flatu draconis morimur." Tunc rex videns, quod non poterat filiam liberare, induit eam vestibus regalibus et complectens eam cum lacrimis dixit: "Heu me, filia mea dulcissima, de te nepotes habere credebam, et nunc vadis, ut a dracone devoreris. Heu me, filia mea dulcissima, sperabam ad tuas nuptias principes invitare, palatium margaritis ornare, tympana et organa audire, et nunc vadis, ut a dracone devoreris." Et deosculans dimisit eam dicens: "Utinam, filia mea, ego ante te mortuus essem, quam te sic amisissem!" Tunc illa procidit ad pedes patris petens ab eo benedictionem et, cum pater eam cum lacrimis benedixisset, ad lacum processit.

BildQuam ut plorantem vidit beatus Georgius casu ibi transiens, eam, quid haberet, interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, celeriter equum ascende et fuge, ne mecum moriaris!" Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic exspectas omni populo spectante ?" Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es, sed mecum mori desideras? Fuge celeriter!" Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi, quid habeas, dixeris." Cum igitur totam rem ei exposuisset, ait Georgius: "Filia, noli timere, quia in Christi nomine te iuvabo." Et illa: "Bone miles, sed te ipsum servare festina, ne mecum pereas! Satis enim est me solam perire; nam me liberare non poteris et mecum peribis." Dum haec loquuntur, ecce draco veniens caput de lacu sustulit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge celeriter!" Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem advenientem audacter aggreditur et lanceam fortiter vibrans et se Deo commendans eum graviter vulneravit et ad terram deiecit dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia!" Quod cum fecisset, draco sequebatur eam velut mansuetissima canis.

Cum igitur eum in civitatem duceret, cives hoc videntes per montes et colles fugere coeperunt dicentes: "Vae nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit iis dicens: "Nolite timere, ad hoc enim me misit Dominus ad vos, ut a poenis vos liberarem draconis; tantummodo in Christum credite, et unusquisque vestrum baptizetur, et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes cives baptizati sunt, beatus autem Georgius stricto gladio draconem occidit et eum e civitate efferri iussit. Tunc quattuor paria boum eum foras in magnum campum traxerunt. Rex vero infinitam pecuniam beato Georgio obtulit, sed ille eam accipere nolens pauperibus dari praecepit. Tunc Georgius regem de quattuor rebus breviter instruxit: ut ecclesiarum Dei curam haberet, sacerdotes honoraret, divinum officium diligenter audiret et semper pauperum memor esset, et osculato rege inde abiit.


Laudandi discipuli nostrae classis quae IVb dicitur magna cum diligentia paginas retis communicatorii mundialis, quod vulgo Internet dicitur, scrutantes has imagines Beatum Georgium reddentes collegerunt:

Bild
Bild
Bild
Bild
Bild
Bild
Donatello
(24 KB)
Donatello
(68 KB)
Carpaccio
(128 KB)
Altdorfer
(52 KB)
2 Ikonen
(72 KB)
Aus dem Mittelalter
(44 KB)

Bild
Bild

Tintoretto
(26KB)
Rubens
(38KB)



Download:

Text (HTML) mit Bildern 425KB (ZIP-File)

Text 9KB (RTF-File)

Text 32KB (Word98-File)